De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  2. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  3. et finita simul generatim tempora rebus
  4. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  5. Huc accedit uti, solidissima materiai
  6. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  7. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  8. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  9. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  10. at contra si mollia sint primordia rerum,
  11. unde queant validi silices ferrumque creari,
  12. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  13. principio fundamenti natura carebit.
  14. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  15. quorum condenso magis omnia conciliatu
  16. artari possunt validasque ostendere viris.
  17. porro si nullast frangendis reddita finis
  18. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  19. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  20. quae non dum clueant ullo temptata periclo.