De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed magis ut merito possis eventa vocare
  2. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  3. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  4. partim concilio quae constant principiorum.
  5. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  6. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  7. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  8. in rebus solido reperiri corpore posse.
  9. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  10. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  11. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  12. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  13. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  14. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  15. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  16. sensimus infuso lympharum rore superne.
  17. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  18. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  19. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  20. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,