De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  2. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  3. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  4. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  5. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  6. at contra gravius plus in se corporis esse
  7. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  8. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  9. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  10. Illud in his rebus ne te deducere vero
  11. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  12. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  13. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  14. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  15. sic alias quoque res inter se posse moveri
  16. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  17. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  18. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  19. ni spatium dederint latices? concedere porro
  20. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?