De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  2. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  3. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  4. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  5. dissimiles constant aeternaque materies est,
  6. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  7. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  8. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  9. discidio redeunt in corpora materiai.
  10. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  11. in gremium matris terrai praecipitavit;
  12. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  13. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  14. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  15. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  16. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  17. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  18. corpora deponunt et candens lacteus umor
  19. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  20. artubus infirmis teneras lasciva per herbas