De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. res in concilium medii cuppedine victae.
  2. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  3. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  4. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  5. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  6. at contra tenuis exponunt aeris auras
  7. et calidos simul a medio differrier ignis,
  8. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  9. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  10. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  11. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  12. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  13. ---
  14. ---
  15. ---
  16. ---
  17. ---
  18. ---