De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  2. et multos etiam magnos servata per annos
  3. ut semel in motus coniectast convenientis,
  4. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  5. integrent amnes et solis terra vapore
  6. fota novet fetus summissaque gens animantum
  7. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  8. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  9. ex infinito suboriri copia posset,
  10. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  11. nam vel uti privata cibo natura animantum
  12. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  13. dissolui simul ac defecit suppeditare
  14. materies aliqua ratione aversa viai.
  15. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  16. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  17. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  18. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;