Commentariolum Petitionis
Quintus Tullius Cicero
Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ii rogandi omnes sunt diligenter et ad eos adlegandum est persuadendumque iis nos semper cum optimatibus de re publica sensisse, minime popularis fuisse; si quid locuti populariter videamur, id nos eo consilio fecisse ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum posset aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe non adversarium. praeterea adulescentis nobilis elabora ut habeas vel ut teneas, studiosos quos babes. multum dignitatis adferent. plurimos habes; perfice ut sciant quantum in iis putes esse. si adduxeris ut ii qui volunt cupiant, plurimum proderunt.
ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi nobiles tecum petunt, ut nemo sit qui audeat dicere plus illis nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere. nam P. Galbam et L. Cassium summo loco natos quis est qui petere consu