Commentariolum Petitionis
Quintus Tullius Cicero
Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ac ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in hac populari parte petitionis disputem, hoc sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam ad popularem famam pertinere, et si inest aliquid ex illo genere, benigne respondere, studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, tamen hoc loco ea dico, quibus multitudinem capere possis, ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidi teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut quam plurimorum aures optimo sermone compleantur. sequitur enim ut de rumore dicendum sit, cui maxime serviendum est. sed quae dicta sunt omni superiore
oratione, eadem ad rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, studia publicanorum et equestris ordinis, hominum nobilium voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te defensi sunt adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua causa venisse appareat, bene te ut homines nosse, comiter appellare, adsidue diligenter petere, benignum ac liberalem esse et loquantur et existiment, domus ut multa nocte compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat oratione omnibus, re operaque multis; perficiatur id quod fieri potest labore et arte ac diligentia, non ut ad populum ab his omnibus fama perveniat sed ut in his studiis populus ipse versetur.