Commentariolum Petitionis
Quintus Tullius Cicero
Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
in salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est plures veniunt, hoc efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur. qui domum tuam venient, significato te animadvertere; eorum amicis qui illis renuntient ostendito,
saepe ipsis dicito. sic homines saepe, cum obeunt pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suifragatores evadunt. iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut ut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse se arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare. is enim qui se non putat satis facere amicus esse nullo modo potest. scire autem oportet quo quisque animo sit, ut quantum cui167
que confidas constituere possis. iam deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc gratius tibi esse significato atque ostendito et, quod eius fieri poterit, certis temporibus descendito. magnam adfert opinionem, magnam dignitatem cotidiana in deducendo frequentia.