Commentariolum Petitionis
Quintus Tullius Cicero
Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed quoniam tribus rebus homines maxime ad benevolentiam atque haec suifragandi studia ducuntur, beneficio, spe,
sunt enim quidam homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiam si antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile possunt. his hominum generibus sic inserviendum est ut ipsi intellegant te videre quid a quoque exspectes, sentire quid accipias, meminisse quid acceperis. sunt autem alii, qui aut nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus suis nec habent tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore.
hos ut intemnoscas elaborato, ne spe in aliquo maiore posita praesidi parum comparetur.et quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac
quam ob rem omnis centurias multis et variis amicitiis cura ut confirmatas habeas. et primum, id quod ante oculos est, senatores equitesque Romanos, ceterorum ordinum navos homines et gratiosos complectere. multi homines urbani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versantur. quos per te, quos per communis amicos poteris, summa cura ut cupidi tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo beneficio te adfici ostendito.
deinde habeto rationem urbis totius, collegiorum omnium, pagorum, vicinitatum. ex his principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos reliquam multitudinem facile tenebis. postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint. volent te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt. id ut intellegant oratione ea quae ad eam rationem pertinet habenda consequere. homines municipales ac rusticani, si nobis nomine noti sunt, in amicitia esse se arbitrantur; si vero etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi. hos ceteri et maxime tui competitores ne norunt quidem, tu et nosti et facile cognosces, sine quo amicitia esse non potest. neque id tamen satis est, tametsi magnum est, sed sequitur spes utilitatis atque amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus
etiam bonus esse videare. ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribulis suos plurimum gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribulium propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem valent cupidosiam equitum centuriae multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur. primum cognosce equites (pauci enim sunt), deinde appete (multo enim facilius illa adulescentulorum ad amicitiam aetas adiungitur); deinde habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum humanitatis; tum autem, quod equester ordo tuus est, sequentur illi auctoritatem ordinis, si abs te adhibebitur ea diligentia ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum amicitiis eas centurias confirmatas habeas. iam studia adulescentulorum in suifragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando mirifice et magna et honesta sunt. et, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut cotidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare. nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus. huius autem rei tres partes sunt, una salutatorum cum domum veniunt, altera deductorum, tertia adsectatorum.
in salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est plures veniunt, hoc efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur. qui domum tuam venient, significato te animadvertere; eorum amicis qui illis renuntient ostendito,
saepe ipsis dicito. sic homines saepe, cum obeunt pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suifragatores evadunt. iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut ut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse se arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare. is enim qui se non putat satis facere amicus esse nullo modo potest. scire autem oportet quo quisque animo sit, ut quantum cuiTertia est ex hoc genere adsidua adsectatorum copia. in ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi in perpetuum summo beneflcio obligari; qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant. valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror semper cum multitudine esse. praeterea magnam adferet laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt qui a te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt. haec tu plane ab his postulato ut quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honorem, alii salutem ac fortunas omnis
obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio remunerentur.et quoniam in amicorum studiis haec omnis oratio versatur, qui locus in hoc genere cavendus sit praetermittendum non videtur. fraudis atque insidiarum et perfidiae plena sunt omnia. non est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudicari possit; tantum est huius temporis admonere. summa tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et invidere coegit. quam ob rem Ἐπιχάρμειον illud teneto, nervos atque artus esse sapientiae non temere credere,
et, cum tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam obtrectatorum atque adversariorum rationes et genera cognoscito. haec tria sunt, unum quos laesisti, alterum qui sine causa non amant, tertium qui competitorum valde amici sunt. quos laesisti, cum contra eos pro amico diceres, iis te plane purgato, necessitudines commemorato, in spem adducito te in eorum