Commentariolum Petitionis
Quintus Tullius Cicero
Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
deinde ut quisque est intimus ac maxime domesticus, ut is amet et quam amplissimum esse te cupiat valde elaborandum est, tum ut tribules, ut vicini, ut clientes, ut denique liberti, postremo etiam servi tui; nam fere omnis sermo ad forensem famam a domesticis emanat auctoribus. denique sunt instituendi cuiusque generis amici,ad speciem homines inlustres honoreac nomine, qui etiam si suifragandi studia non navant, tamen adferunt petitori aliquid dignitatis; ad ius obtinendum magistratus, ex quibus maxime consules, deinde tribuni pl., ad conficiendas centurias homines excellenti gratia. qui abs te tribum aut centuriam aut aliquod beneficium aut habent aut sperant,
eos rursus magno opere et compara et confirma. nam per hos annos homines ambitiosi vehementer omni studio atque opera elaborant, ut possint a tribulibus suis ea quae peti