Commentariolum Petitionis

Quintus Tullius Cicero

Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quanto melior tibi fortuna petitionis data est quam nuper homini novo, C. Coelio! ille cum duobus hominibus ita nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quam ipsa nobilitas, summa ingenia, summus pudor, plurima beneficia, sum

160
ma ratio ac diligentia petendi. ac tamen eorum alterum Coelius, cum multo inferior esset genere, superior nulla me paene, superavit.

qua me tibi, si facies ea quae natura et studia quibus semper usus es, largiuntur, quae temporis tui ratio desiderat, quae potes, quae debes, non erit difficile certamen cum iis competitoribus, qui nequaquam sunt tam genere insignes quam vitiis nobiles. quis enim reperiri potest tam improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere?