Commentariolum Petitionis

Quintus Tullius Cicero

Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu homines Laut intelligentia possunt, tamen amore nostro non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex his novi addisceres sed ut ea quae in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione et distributione sub uno aspectu ponerentur. civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. prope cotidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est 'novus sum, consulatum peto, Roma est.' nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis. semper ea res plurimum dignitatis habuit. non potest qui dignus habetur patronus consularium indignus consulatu putari. quam ob rem quoniam ab hac laude proficisceris et quicquid es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito

155
quasi in singulis causis iudicium de omni ingenio futurum sit.