Timaeus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis Scripta quae manserunt omnia, Partis IV, Vol III. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1900.
Atque ille, qui recte atque honeste curriculum vivendi a natura datum confecerit, ad illud astrum, quocum aptus fuerit, revertetur; qui autem inmoderate et intemperate vixerit, eum secundus ortus in figuram muliebrem transferet, et, si ne tum quidem finem vitiorum faciet, gravius etiam iactabitur et in suis moribus simillimas figuras pecudum et ferarum transferetur neque terminum malorum prius aspiciet, quam illam sequi coeperit conversionem, quam habebat in se ipse eiusdem et similis innatam et insitam. Quod tum eveniet, cum illa, quae ex igni, anima, aqua, terra turbulenta et rationis expertia insederint, ratione depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi pervenerit.
Quae cum ita dissignasset seseque, si quid postea fraudis aut vitii evenisset, extra omnem culpam causamque posuisset, alios in terram, alios in lunam, alios in reliquas mundi partes, quae sunt ad spatiorum temporis signa et notae constitutae, spargens quasi serebat. Post autem eam sationem dis, ut ita dicam,
iunioribus permisit, ut corpora mortalia effingerent, quantumque esset reliquum ex humano animo, quod deberet accedere, id omne, et quae consequentia essent, perpolirent et absolverent; deinde ut huic animanti principes se ducesque praeberent vitamque eius quam pulcherrime regerent et gubernarent, quatenus non ipse bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae quaereret.Atque is quidem, qui cuncta conposuit, constanter in suo manebat statu; qui autem erant ab eo creati, cum parentis ordinem cognovissent, hunc sequebantur. Itaque cum accepissent inmortale principium mortalis animantis, imitantes genitorem et effectorem sui particulas ignis et terrae et aquae et animae a mundo, quas rursus redderent, mutuabantur easque inter se copulabant haud isdem vinclis, quibus ipsi erant conligati, sed talibus, quae cerni non possent propter parvitatem, crebris quasi cuneolis inliquefactis unum efficiebant ex omnibus corpus atque in eo influente atque effluente animi divini ambitus inligabant.
Itaque illi in flumen inmersi neque tenebant neque tenebantur, sed vi magna tum ferebant, tum ferebantur. Ita totum animal movebatur illud quidem, sed inmoderate et fortuito, ut sex motibus veheretur. Nam et ante et pone et ad laevam et ad dextram et sursum et deorsum, modo huc, modo illuc * * *