Timaeus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis Scripta quae manserunt omnia, Partis IV, Vol III. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1900.

Quid sentiam igitur, cognoscite: Tria genera nobis reliqua sunt, eaque mortalia; quibus praetermissis caeli absolutio perfecta non erit. Omnia enim genera animalium complexu non tenebit; teneat autem oportebit, ut ex eodem ne quid absit. Quae a me ipso effecta si sint, deorum vitam possint adaequare. Ut igitur mortali condicione generentur, vos suscipite, ut illa gignatis imiteminique vim meam, qua me in vestro ortu usum esse meministis. In quibus qui tales creabuntur, ut deorum inmortalium quasi gentiles esse debeant, divini generis appellentur teneantque omnium animantium principatum vobisque iure et lege volentes pareant; quorum vobis initium satusque tradetur a me, vos autem ad id, quod erit inmortale, partem attexitote mortalem. Ita orientur animantes, quos et vivos alatis et consumptos sinu recipiatis.”

Haec ille dixit. Deinde ad temperationem superiorem revertit; in qua omnem animum universae naturae temperans permiscebat superiorisque permixtionis reliquias fundens aequabat eodem modo ferme, nisi quod non ita incorrupta, ut ea, quae semper idem, sed ab iis secundum sumebat atque etiam tertium.

Toto igitur omni constituto sideribus parem numerum

distribuit animorum et singulos adiunxit ad singula atque ita quasi in currum universitatis inposuit commonstravitque leges fatales ac necessarias et ostendit primum ortum unum fore omnibus, eumque moderatum atque constantem nec ab ullo inminutum, satis autem et quasi sparsis animis fore uti certis temporum intervallis oreretur animal, quod esset ad cultum deorum aptissumum.

Sed cum duplex esset natura generis humani, sic se res habebat, ut praestantius genus esset eorum, qui essent futuri viri. Cum autem animos corporibus necessitate insevisset, cumque ad corpora tum accessio fieret, tum abscessio, principio necesse erat sensum exsistere unum communemque omnium vehementiore motu excitatum coniunctumque naturae, deinde voluptate et molestia mixtum amorem, post iram et metum et reliquos motus animi, comites superiorum et iis etiam contrarios dissidentes; quos qui ratione rexerit, iuste vixerit, qui autem iis se dediderit, iniuste.

Atque ille, qui recte atque honeste curriculum vivendi a natura datum confecerit, ad illud astrum, quocum aptus fuerit, revertetur; qui autem inmoderate et intemperate vixerit, eum secundus ortus in figuram muliebrem transferet, et, si ne tum quidem finem vitiorum faciet, gravius etiam iactabitur et in suis moribus simillimas figuras pecudum et ferarum transferetur neque terminum malorum prius aspiciet, quam illam sequi coeperit conversionem, quam habebat in se ipse eiusdem et similis innatam et insitam. Quod tum eveniet, cum illa, quae ex igni, anima, aqua, terra turbulenta et rationis expertia insederint, ratione depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi pervenerit.

Quae cum ita dissignasset seseque, si quid postea fraudis aut vitii evenisset, extra omnem culpam causamque posuisset, alios in terram, alios in lunam, alios in reliquas mundi partes, quae sunt ad spatiorum temporis signa et notae constitutae, spargens quasi serebat. Post autem eam sationem dis, ut ita dicam,

iunioribus permisit, ut corpora mortalia effingerent, quantumque esset reliquum ex humano animo, quod deberet accedere, id omne, et quae consequentia essent, perpolirent et absolverent; deinde ut huic animanti principes se ducesque praeberent vitamque eius quam pulcherrime regerent et gubernarent, quatenus non ipse bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae quaereret.

Atque is quidem, qui cuncta conposuit, constanter in suo manebat statu; qui autem erant ab eo creati, cum parentis ordinem cognovissent, hunc sequebantur. Itaque cum accepissent inmortale principium mortalis animantis, imitantes genitorem et effectorem sui particulas ignis et terrae et aquae et animae a mundo, quas rursus redderent, mutuabantur easque inter se copulabant haud isdem vinclis, quibus ipsi erant conligati, sed talibus, quae cerni non possent propter parvitatem, crebris quasi cuneolis inliquefactis unum efficiebant ex omnibus corpus atque in eo influente atque effluente animi divini ambitus inligabant.

Itaque illi in flumen inmersi neque tenebant neque tenebantur, sed vi magna tum ferebant, tum ferebantur. Ita totum animal movebatur illud quidem, sed inmoderate et fortuito, ut sex motibus veheretur. Nam et ante et pone et ad laevam et ad dextram et sursum et deorsum, modo huc, modo illuc * * *

Sed si in splendore consedit, tum vel eadem species vel interdum inmutata redditur, cum ignis oculorum cum eo igne, qui est ob os offusus, se confudit et contulit. Dextra autem videntur, quae laeva sunt, quia contrariis partibus oculorum contrarias partes

attingunt. Respondent autem dextera dexteris, laeva laevis conversione luminum, cum ea inter se non cohaerescunt. Id fit, cum speculorum levitas hinc illincque altitudinem adsumpsit et ita dextera detrusit in laevam partem oculorum laevaque in dexteram. Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum; quae convertens inferiora reddit, quae sunt superiora.

Atque haec omnia ex eo genere sunt, quae rerum adiuvant causas; quibus utitur ministeriis deus, cum optimi speciem, quoad fieri potest, efficit. Sed existimant plerique non haec adiuvantia causarum, sed has ipsas esse omnium causas, quae vim habeant refrigerandi calfaciendi, concrescendi liquendi, careant autem omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo nulla alia in natura reperiantur. Animus autem sensum omnem effugit oculorum; at ignis, anima, aqua, terra corpora sunt, eaque cernuntur.

Illum autem, qui intellegentiae sapientiaeque se amatorem profitetur, necesse est intellegentis sapientisque naturae primas causas conquirere, dein secundas earum rerum, quae necessario movent alias, cum ipsae ab aliis moventur. Quocirca nobis sic cerno esse faciendum, ut de utroque nos quidem dicamus genere causarum, separatim autem de iis, quae cum intellegentia sunt efficientes pulcherrimarum rerum atque optumarum, et de iis, quae vacantes prudentia inconstantia perturbataque efficiunt.

Ac de oculorum quidem causis, ut haberent eam vim, quam nunc habent, satis ferme esse dictum puto. Maxuma autem eorum utilitas donata hominum generi deorum munere deinceps explicetur. Rerum enim optumarum cognitionem nobis oculi attulerunt. Nam haec, quae est habita de universitate oratio a nobis, haud umquam esset inventa, si neque sidera neque sol neque caelum sub oculorum aspectum cadere potuissent. Nunc vero dies noctesque oculis cognitae, tum mensum annorumque conversiones et numerum machinatae sunt et spatium temporis dimensae et ad

quaestionem totius naturae inpulerunt; quibus ex rebus philosophiam adepti sumus, quo bono nullum optabilius, nullum praestantius neque datum est mortalium generi deorum concessu atque munere neque dabitur * * *