Timaeus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis Scripta quae manserunt omnia, Partis IV, Vol III. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1900.
Iam vero terram, altricem nostram, quae traiecto axi sustinetur, diei noctisque effectricem eandemque custodem, antiquissimam deorum omnium voluit esse eorum, qui intra caelum gignerentur. Lusiones autem deorum et inter ipsos deos concursiones, quaeque in orbibus eorum conversiones quaeque antecessiones eveniant, cumque inter se paene contingant, eorum qui prope copulentur contrariaque regione et pone quos aut ante labantur quibusque temporibus a nostro aspectu oblitescant rursusque emersi terrorem incutiant rationis expertibus, si verbis explicare conemur nullo posito ob oculos simulacro earum rerum, frustra suscipiatur labor. Sed haec satis sint dicta nobis, quaeque de deorum, qui cernuntur quique sunt orti, natura praefati sumus, habeant hunc terminum.
Reliquorum autem, quos Graeci dai/monas appellant, nostri, opinor, Lares, si modo hoc recte conversum videri potest, et nosse et enuntiare ortum eorum maius est, quam ut profiteri nos scribere audeamus. Credendum nimirum est veteribus et priscis, ut aiunt, viris, qui se progeniem deorum esse dicebant, itaque eorum vocabula nobis prodiderunt. Nosse autem generatores suos optime poterant, ac difficile factu est a deis ortis fidem non habere, quamquam nec argumentis nec rationibus certis eorum oratio confirmatur; sed quia de suis notis rebus videntur loqui, veteri legi morique parendum est.
Sic igitur, ut ab iis est traditum, horum deorum ortus habeatur atque dicatur, ut Oceanum Salaciamque Caeli satu Terraeque conceptu generatos editosque memoremus, ex his Saturnum et Opem, deinceps Iovem atque Iunonem, reliquos, quos fratres inter se agnatosque usurpari atque appellari videmus, et eorum, ut utamur vetere verbo, prosapiam.
Quando igitur omnes, et qui moventur palamque se ostendunt, et qui eatenus nobis declarantur, qua ipsi volunt, creati sunt, tum ad eos is deus, qui omnia genuit, fatur: “Haec vos, qui deorum satu orti estis, attendite: quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissoluta me invito; quamquam omne colligatum solvi potest; sed haudquaquam boni est ratione vinctum velle dissolvere. Sed quoniam estis orti, inmortales vos quidem esse et indissolubiles non potestis, neutiquam tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata periment nec fraus valentior quam consilium meum, quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram quam illa, quibus estis tum, cum gignebamini, conligati.