Timaeus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis Scripta quae manserunt omnia, Partis IV, Vol III. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1900.
* * * ius natura converteret, ut terram lunae cursus proxime ambiret eique supra terram proxima solis circumvectio esset. Lucifer deinde et sancta Mercuri stella cursum habent solis celeritati parem, sed vim quandam contrariam, eaque concursatione, quam inter se habent Lucifer, Mercurius, sol, alii alios vincunt vicissimque vincuntur.
Reliquorum siderum quae causa collocandi fuerit, quaeque eorum sit conlocatio, in sermonem alium differendum est, ne in eo, quod attingendum fuit, quam in eo, quoius causa id attingimus, longior ponatur oratio. Quando igitur sibi quodque eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus erat modus temporis consignandus, conligatisque corporibus vinculis animalibus animantia orta sunt eaque imperio parere didicerunt, tum ex alterius naturae motione transversa in eiusdem naturae motum incurrentia in eaque haerentia atque inpedita, cum alia maiorem lustrarent orbem, alia minorem, tardius quae maiorem, celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae quae velocissime movebantur, ea celeritate vinci a tardioribus et, cum superabant, superari videbantur.
Omnis enim orbis eorum quasi helicae inflexione vertebat, quia bifariam contrarie simul procedentia efficiebant, ut, quod esset tardissimum, id proximum fieret celerrimo. Atque ut esset mensura quaedam evidens, quae in octo cursibus celeritates tarditatesque declararet, deus ipse solem quasi lumen accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus conluceret animantesque, quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eius, quod simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent.
Nox igitur et dies ad hunc modum et ob has generata causas unum circumitum orbis efficit sapientissimum atque optimum, mensis autem, quando luna lustrato suo cursu solem consecuta est, annus, ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem.