Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Planci animum in rem publicam egregium, legiones, auxilia, copias ex litteris eius quarum exemplum tibi missum arbitror perspicere potuisti. Lepidi, tui necessari, qui secundum fratrem adfinis habet quos oderit proximos, levitatem et inconstantiam animumque semper inimicum

rei publicae iam credo tibi ex tuorum litteris esse perspectum.

nos exspectatio sollicitat, †quae† est omnis iam in extremum adducta discrimen. est enim spes omnis in Bruto expediendo, de quo vehementer timebamus.

ego hic cum homine furioso satis habeo negoti, Servilio; quem tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicae causa, ne darem perditis civibus hominem parum sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent, quod faciunt nihilo minus; sed eum alienandum a re publica non putabam. finem feci eius ferendi. coeperat enim esse tanta insolentia ut neminem liberum duceret. in Planci vero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum ita contendit et a me ita fractus est ut eum in perpetuum modestiorem sperem fore. atque in hac contentione ipsa, cum maxime res ageretur, a. d. v Idus Aprilis litterae mihi in senatu redditae sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de Syria. quas statim cum recitavissem, cecidit Servilius, complures praeterea; sunt enim insignes aliquot qui improbissime sentiunt. sed acerbissime tulit Servilius adsensum esse mihi de Planco. Magnum illud monstrum in re publica est, sed quo * * *.