Letters to Brutus

Cicero

Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor

L. Bibulus quam carus mihi esse debeat, nemo melius iudicare potest quam tu cuius tantae pro re publica contentiones sollicitudinesque fuerunt. itaque vel ipsius virtus vel nostra necessitudo debet conciliare te illi. quo minus multa mihi scribenda esse arbitror. voluntas enim te movere debet nostra, si modo iusta est aut pro officio necessario suscipitur. is Pansae locum petere constituit. eam nominationem a te petimus. neque coniunctiori dare beneficium quam nos tibi sumus neque digniorem nominare potes quam Bibulum.

de Domitio et Apuleio quid attinet me scribere, cum ipsi per se tibi commendatissimi sint? Apuleium vero tu tua auctoritate sustinere debes.

sed Apuleius in sua epistula celebrabitur. Bibulum noli dimittere e sinu tuo, tantum iam virum ex quanto, crede mihi, potest evadere qui vestris paucorum respondeat laudibus.