Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Ciceronem nostrum in vestrum conlegium cooptari volo. existimo omnino absentium rationem sacerdotum comitiis posse haberi; nam etiam factum est antea. Gaius enim Marius, cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est augur nec quo minus id postea liceret ulla lex sanxit. est etiam in lege Iulia, quae lex est de sacerdotiis proxima, his verbis: QVI PETET CVIVSVE RATIO HABEBITVR. aperte indicat posse rationem haberi etiam non praesentis. hac

de re scripsi ad eum, ut tuo iudicio uteretur sicut in rebus omnibus; tibi autem statuendum est de Domitio, de Catone nostro. sed quamvis liceat absentis rationem haberi, tamen omnia sunt praesentibus faciliora. quod si statueris in Asiam tibi eundum, nulla erit ad comitia nostros accersendi facultas.

omnino Pansa vivo celeriora omnia putabamus. statim enim conlegam sibi subrogavisset, deinde ante praetoria sacerdotum comitia fuissent. nunc per auspicia longam moram video. dum enim unus erit patricius magistratus, auspicia ad patres redire non possunt. Magna sane perturbatio. tu tota de re quid sentias velim me facias certiorem. iii Nonas Maias.