Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

te benevolentiam exercitus equitumque expertum vehementer gaudeo. de Dolabella, ut scribis, si quid habes novi, facies me certiorem; in quo delector me ante providisse, ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi. id valde pertinuit, ut ego tum intellegebam, ad rem publicam, ut nunc iudico, ad dignitatem tuam.

* * * quod scribis me maximo otio egisse ut insectarer Antonios idque laudas, credo ita videri tibi. sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo; scribis enim acrius prohibenda bella civilia esse quam in superatos iracundiam exercendam. vehementer a te, Brute, dissentio nec clementiae tuae concedo, sed salutaris severitas vincit inanem speciem clementiae. quod si clementes esse volumus, numquam deerunt bella civilia. sed de hoc tu videris; de me possum idem quod Plautinus pater in Trinummo:

  1. mi/hi quidem aetas a/cta ferme est; tu/a istuc refert ma/xime.

opprimemini, mihi crede, Brute, nisi provideritis; neque enim populum semper eundem habebitis neque senatum neque senati ducem. haec ex oraculo Apollinis Pythi edita tibi puta; nihil potest esse venus. xv K. Maias.