Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum saepe te litteris hortatus essem ut quam primum rei publicae subvenires in Italiamque exercitum adduceres neque id arbitrarer dubitare tuos necessarios, rogatus sum a prudentissima et diligentissima femina, matre tua, cuius omnes curae ad te referuntur et in te consumuntur ut venirem ad se a. d. VIII Kal. Sextilis. quod ego, ut debui, sine mora feci. Cum autem venissem, Casca aderat et Labeo et Scaptius. at illa rettulit quaesivitque quidnam mihi videretur, arcesseremusne te atque id tibi conducere putaremus an tardare et commorari te melius esset.

respondi id quod sentiebam, et dignitati et existimationi tuae maxime conducere te primo quoque tempore ferre praesidium labenti et inclinatae paene rei publicae. quid enim abesse censes

mali in eo bello, in quo victores exercitus fugientem hostem persequi noluerint et in quo incolumis imperator honoribus amplissimis fortunisque maximis, coniuge, liberis, vobis adfinibus ornatus bellum rei publicae indixerit? quid dicam in tanto senatus populique consensu, cum tantum resideat intra muros mali?

maximo autem, cum haec scribebam, adficiebar dolore quod, cum me pro adulescentulo ac paene puero res publica accepisset vadem, vix videbar quod promiseram praestare posse. est autem gravior et difficilior animi et sententiae maximis praesertim in rebus pro altero quam pecuniae obligatio. haec enim solvi potest et est rei familiaris iactura tolerabilis; rei publicae quod spoponderis, quem ad modum solvas, nisi is dependi facile patitur pro quo spoponderis?

quamquam et hunc, ut spero, tenebo multis repugnantibus. videtur enim esse indoles, sed flexibilis aetas multique ad depravanduin parati; qui splendore falsi honoris obiecto aciem boni ingeni praestringi posse confidunt. itaque ad reliquos hic quoque labor mihi accessit ut omnis adhibeam machinas ad tenendum adulescentem ne famam subeam temeritatis. quamquam quae temeritas est? magis enim illum pro quo spopondi quam me ipsum obligavi; nec vero paenitere potest rem publicam me pro eo spopondisse, qui fuit in rebus gerendis cum suo ingenio tum mea promissione constantior.

maximus autem, nisi me forte fallit, in re publica nodus est inopia rei pecuniariae. obdurescunt enim magis cotidie boni viri ad vocem tributi; quod ex centesima conlatum impudenti censu locupletium in duarum legionum praemiis omne consumitur. impendent autem infiniti sumptus cum in hos exercitus quibus nunc defendimur tum vero in

tuum. nam Cassius noster videtur posse satis ornatus venire. sed et haec et multa alia coram cupio idque quam primum.

de sororis tuae filiis non exspectavi, Brute, dum scriberes. omnino ipsa tempora (bellum enim ducetur) integram tibi causam reservant. sed ego a principio, cum divinare de belli diuturnitate non possem, ita causam egi puerorum in senatu ut te arbitror e matris litteris potuisse cognoscere; nec vero ulla res erit umquam in qua ego non vel vitae periculo ea dicam eaque faciam quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor. vi Kal. Sextilis.