Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum saepe te litteris hortatus essem ut quam primum rei publicae subvenires in Italiamque exercitum adduceres neque id arbitrarer dubitare tuos necessarios, rogatus sum a prudentissima et diligentissima femina, matre tua, cuius omnes curae ad te referuntur et in te consumuntur ut venirem ad se a. d. VIII Kal. Sextilis. quod ego, ut debui, sine mora feci. Cum autem venissem, Casca aderat et Labeo et Scaptius. at illa rettulit quaesivitque quidnam mihi videretur, arcesseremusne te atque id tibi conducere putaremus an tardare et commorari te melius esset.

respondi id quod sentiebam, et dignitati et existimationi tuae maxime conducere te primo quoque tempore ferre praesidium labenti et inclinatae paene rei publicae. quid enim abesse censes

mali in eo bello, in quo victores exercitus fugientem hostem persequi noluerint et in quo incolumis imperator honoribus amplissimis fortunisque maximis, coniuge, liberis, vobis adfinibus ornatus bellum rei publicae indixerit? quid dicam in tanto senatus populique consensu, cum tantum resideat intra muros mali?

maximo autem, cum haec scribebam, adficiebar dolore quod, cum me pro adulescentulo ac paene puero res publica accepisset vadem, vix videbar quod promiseram praestare posse. est autem gravior et difficilior animi et sententiae maximis praesertim in rebus pro altero quam pecuniae obligatio. haec enim solvi potest et est rei familiaris iactura tolerabilis; rei publicae quod spoponderis, quem ad modum solvas, nisi is dependi facile patitur pro quo spoponderis?