Letters to Brutus

Cicero

Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor

scribis mihi mirari Ciceronem quod nihil significem umquam de suis actis. quoniam me flagitas, coactu tuo scribam quae sentio. omnia fecisse Ciceronem optimo animo scio; quid enim mihi exploratius esse potest quam illius animus in rem publicam? sed quaedam mihi videtur— quid dicam? imperite vir omnium prudentissimus an ambitiose fecisse qui valentissimum Antonium suscipere pro re publica non dubitarit inimicum. nescio quid scribam

tibi nisi unum, pueri et cupiditatem et licentiam potius esse inritatam quam repressam a Cicerone, tantumque eum tribuere huic indulgentiae ut se maledictis non abstineat iis quidem quae in ipsum dupliciter recidunt, quod et pluris occidit uno seque prius oportet fateatur sicarium quam obiciat Cascae quod obicit et imitatur in Casca Bestiam. an quia non omnibus horis iactamus Idus Martias similiter atque ille Nonas Decembris suas in ore habet, eo meliore condicione Cicero pulcherrimum factum vituperabit quam Bestia et Clodius reprehendere illius consulatum soliti sunt?

sustinuisse mihi gloriatur bellum Antoni togatus Cicero noster! quid hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi poscitur in Antoni locum successio et si vindex illius mali auctor exstitit alterius fundamentum et radices habituri altiores, si patiamur? ut iam ista quae facit dominationem an dominum an Antonium timentis sint. ego autem gratiam non habeo si quis, dum ne irato serviat, rem ipsam non deprecatur. immo triumphus et stipendium et omnibus decretis hortatio ne eius pudeat concupiscere fortunam cuius nomen susceperit, consularis aut Ciceronis est?

quoniam mihi tacere non licuit, leges quae tibi necesse est molesta esse. etenim ipse sentio quanto cum dolore haec ad te scripserim, nec ignoro quid sentias in re publica et quam desperatam quoque sanari putes posse. nec me hercule te, Attice, reprehendo. aetas enim, mores, liberi segnem efficiunt; quod quidem etiam ex Flayio nostro perspexi.

sed redeo ad Ciceronem. quid inter Salvidienum et eum interest? quid autem amplius ille decerneret? timet, inquis, etiam nunc reliquias belli civilis. quisquam ergo

ita timet profligatum ut neque potentiam eius qui exercitum victorem habeat neque temeritatem pueri putet extimescendam esse? an hoc ipsum ea re facit, quod illi propter amplitudinem omnia iam ultroque deferenda putat? 0 magnam stultitiam timoris, id ipsum quod verearis ita cavere ut, cum vitare fortasse potueris, ultro arcessas et attrahas. nimium timemus mortem et exsilium et paupertatem. haec nimirum videntur Ciceroni ultima esse in malis et, dum habeat a quibus impetret quae velit et a quibus colatur ac laudetur, servitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse.

licet ergo patrem appellet Octavius Ciceronem, referat omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit verba rebus esse contraria. quid enim tam alienum ab humanis sensibus est quam eum patris habere loco qui ne liberi quidem hominis numero sit? atqui co tendit, id agit, ad eum exitum properat vir optimus ut sit illi Octavius propitius. ego vero iam iis artibus nihil tribuo quibus Ciceronem scio instructissimum esse. quid enim illi prosunt quae pro libertate patriae, de dignitate, quae de morte, exsilio, paupertate scripsit copiosissime? quanto autem magis illa callere videtur Philippus qui privigno minus tribuerit quam Cicero qui alieno tribuat! desinat igitur gloriando etiam insectari dolores nostros. quid enim nostra victum esse Antonium, si victus est ut alii vacaret quod ille obtinuit?

tametsi tuae litterae dubia etiam nunc significant. vivat hercule Cicero, qui potest, supplex et obnoxius, si neque aetatis neque honorum neque rerum gestarum pudet; ego certe quin cum ipsa re bellum geram, hoc est cum regno et imperiis extraordinariis et dominatione et potentia quae supra leges se esse velit, nulla erit tam bona condicio serviendi

qua deterrear, quamvis sit vir bonus, ut scribis, †Antonius†; quod ego numquam existimavi. sed dominum ne parentem quidem maiores nostri voluerunt esse. te nisi tantum amarem quantum Ciceroni persuasum est diligi ab Octavio, haec ad te non scripsissem. dolet mihi quod tu nunc stomacharis amantissimus cum tuorum omnium tum Ciceronis; sed persuade tibi de voluntate propria mea nihil esse remissum, de iudicio largiter. neque enim impetrari potest quin quale quidque videatur ei talem quisque de illo opinionem habeat.

vellem mihi scripsisses quae condiciones essent Atticae nostrae; potuissem aliquid tibi de meo sensu perscribere. valetudinem Porciae meae tibi curae esse non miror. denique quod petis faciam libenter; nam etiam sorores me rogant. et hominem noro et quid sibi voluerit.