Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Messalam habes. quibus igitur litteris tam accurate scriptis adsequi possum, subtilius ut explicem quae gerantur quaeque sint in re publica, quam tibi is exponet qui et optime omnia novit et elegantissime expedire et deferre ad te potest? cave enim existimes, Brute (quamquam non necesse est ea me ad te quae tibi nota sunt scribere; sed tamen tantam omnium laudum excellentiam non queo silentio praeterire), cave putes probitate, constantia, cura, studio rei publicae quicquam illi esse simile, ut eloquentia, qua mirabiliter excellit, vix in eo locum ad laudandum habere videatur; quamquam in hac ipsa sapientia plus apparet; ita gravi iudicio multaque arte se exercuit in verissimo genere dicendi. tanta autem industria est tantumque evigilat in studio ut non maxima ingenio, quod in eo summum est, gratia habenda videatur.

sed provehor

amore. non enim id propositum est huic epistulae Messalam ut laudem, praesertim ad Brutum cui et virtus illius non minus quam mihi nota est et haec ipsa studia quae laudo notiora. quem cum a me dimittens graviter ferrem, hoc levabar uno, quod ad te tamquam ad alterum me proficiscens et officio fungebatur et laudem maximam sequebatur. sed haec hactenus.