Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

spes libertatis nusquam nisi in vestrorum castrorum principiis est. firmos omnino et duces habemus ab occidente et exercitus. hoc adulescentis praesidium equidem adhuc firmum esse confido, sed ita multi labefactant ut ne moveatur interdum extimescam. habes totum rei publicae statum, qui quidem tum erat, cum has litteras dabam. velim deinceps meliora sint. sin aliter fuerit, (quod di omen avertant!) rei publicae vicem dolebo quae immortalis esse debebat; mihi quidem quantulum reliqui est?

Scr. in castris ex. m. Iun., a. 711 (43).Brutus Ciceroni salutem

veteris Antisti talis animus est in rem publicam ut non dubitem quin et in Caesare et in Antonio se praestaturus fuerit acerrimum propugnatorem communis libertatis, si occasioni potuisset occurrere. nam qui in Achaia congressus cum Dolabella milites atque equites habente quodvis adire periculum ex insidiis paratissimi ad omnia latronis maluerit quam videri aut coactus esse pecuniam dare aut libenter dedisse homini nequissimo atque improbissimo, is nobis ultro et pollicitus est et dedit HS xx ex sua pecunia et, quod multo carius est, se ipsum obtulit et coniunxit.