Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quid? si caementum bonum non †haberem, deturbem† aedificium? quod quidem mihi cotidie magis placet in primisque inferior porticus et eius conclavia fiunt recte. de Arcano Caesaris opus est vel me hercule etiam elegantioris alicuius ; imagines enim istae et palaestra et piscina et Nilus multorum Philotimorum est, non Diphilorum. sed et ipsi ea adibimus et mittemus et mandabimus.

defelicis testamento tum magis querare, si scias. quas enim tabulas se putavit obsignare, in quibus †in unciis firmissimum tenes† vero lapsus est per errorem et suum et sicurae servi non obsignavit; quas noluit eas obsignavit. Ἀλλ' οἰμωζέτω: nos modo valeamus. Ciceronem et ut rogas amo et ut meretur et debeo ; dimitto autem a me et ut a magistris ne abducam et quod mater †Porcia† non discedit, sine qua edacitatem pueri pertimesco. sed sumus una tamen valde multum. rescripsi ad omnia. mi suavissime et optime frater, vale.