Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

superiori epistulae quod respondeam nihil est, quae plena stomachi et querelarum est, quo in genere alteram quoque te scribis pridie Labieno dedisse, qui adhuc non venerat. delevit enim mihi omnem molestiam recentior epistula. tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit profectionis tuae. non enim commoda quaedam sequebamur parva ac mediocria. quid enim erat quod discessu nostro emendum putaremus? praesidium firmissimum petebamus ex optimi et potentissimi viri benevolentia ad omnem statum nostrae dignitatis. plura ponuntur in spe quam petimus ; reliqua ad iacturam reserventur. qua re, si crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te offendunt feres et tamen cum voles depones. sed eius rei maturitas nequedum venit et tamen iam adpropinquat.

etiam illud te admoneo ne quid ullis litteris committas, quod si prolatum sit, moleste feramus. multa sunt quae ego nescire malo quam cum aliquo periculo fieri certior. plura ad te vacuo animo scribam cum, ut spero, se Cicero meus belle habebit. tu velim cures ut sciam quibus nos dare oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus, Caesarisne tabellariis ut is ad te protinus mittat, an Labieni. Vbi enim isti sint Nervii et quam longe absint nescio.