Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod me de versibus faciendis rogas, incredibile est, mi frater, quam egeam tempore, nec sane satis commoveor animo ad ea quae vis canenda. † ΑΜΠΩΕΙΣ † vero ad ea quae ipse ego ne cogitando quidem consequor, tu qui omnis isto eloquendi et exprimendi genere superasti a me petis? facerem tamen ut possem sed, quod te minime fugit, opus est ad poema quadam animi alacritate, quam plane mihi tempora eripiunt. abduco me equidem ab omni rei publicae cura dedoque litteris, sed tamen indicabo tibi quod me hercule in primis te celatum volebam. angor, mi suavissime frater, angor nullam esse rem publicam, nulla iudicia, nostrumque hoc tempus aetatis quod in illa auctoritate senatoria florere debebat aut forensi labore iactari aut domesticis litteris sustentari, illud vero quod a puero adamaram,

Πολλὸν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων,
totum occidisse, inimicos a me partim non oppugnatos, partim etiam esse defensos, meum non modo animum sed ne odium quidem esse liberum, unumque ex omnibus Caesarem esse inventum qui me tantum quantum ego vellem amaret, aut etiam, sic ut alii putant, hunc unum esse qui vellet. quorum tamen nihil est eius modi ut ego me non multa consolatione cotidie leniam ; sed illa erit consolatio maxima si una erimus. nunc ad illa vel gravissimum accedit desiderium tui.

Gabinium si, ut Pansa putat oportuisse, defendissem, concidissem. qui illum oderunt (ii sunt toti ordines), propter quem oderunt, me ipsum odisse coepissent. tenui me, ut puto, egregie, tantum ut facerem quantum omnes viderent; et in omni summa, ut mones, valde me ad otium pacemque converto. de libris Tyrannio est cessator.