Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Caesaris amore quem ad me perscripsit unice delector ; promissis iis quae ostendit non valde pendeo. nec sitio honores nec desidero gloriam magisque eius voluntatis perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto ; vivo tamen in ea ambitione et labore, quasi id quod non postulo exspectem.

quod me de versibus faciendis rogas, incredibile est, mi frater, quam egeam tempore, nec sane satis commoveor animo ad ea quae vis canenda. † ΑΜΠΩΕΙΣ † vero ad ea quae ipse ego ne cogitando quidem consequor, tu qui omnis isto eloquendi et exprimendi genere superasti a me petis? facerem tamen ut possem sed, quod te minime fugit, opus est ad poema quadam animi alacritate, quam plane mihi tempora eripiunt. abduco me equidem ab omni rei publicae cura dedoque litteris, sed tamen indicabo tibi quod me hercule in primis te celatum volebam. angor, mi suavissime frater, angor nullam esse rem publicam, nulla iudicia, nostrumque hoc tempus aetatis quod in illa auctoritate senatoria florere debebat aut forensi labore iactari aut domesticis litteris sustentari, illud vero quod a puero adamaram,

Πολλὸν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων,
totum occidisse, inimicos a me partim non oppugnatos, partim etiam esse defensos, meum non modo animum sed ne odium quidem esse liberum, unumque ex omnibus Caesarem esse inventum qui me tantum quantum ego vellem amaret, aut etiam, sic ut alii putant, hunc unum esse qui vellet. quorum tamen nihil est eius modi ut ego me non multa consolatione cotidie leniam ; sed illa erit consolatio maxima si una erimus. nunc ad illa vel gravissimum accedit desiderium tui.

Gabinium si, ut Pansa putat oportuisse, defendissem, concidissem. qui illum oderunt (ii sunt toti ordines), propter quem oderunt, me ipsum odisse coepissent. tenui me, ut puto, egregie, tantum ut facerem quantum omnes viderent; et in omni summa, ut mones, valde me ad otium pacemque converto. de libris Tyrannio est cessator.

Chrysippo dicam ; sed res operosa est et hominis perdiligentis. Sentio ipse qui in summo studio nihil adsequor. de Latinis vero is quo me vertam nescio ; ita mendose et scribuntur et veneunt. sed tamen, quod fieri poterit, non neglegam. †crebrius† ut ante ad te scripsi, Romae est, et qui omnia †adiurat, debere tibi valde renuntiant†. ab aerario puto confectum esse dum absum.

quattuor tragoedias sedecim diebus absolvisse cum scribas, tu quicquam ab alio mutuaris? et πάθοσ quaeris, cum Electram et Troilum scripseris? cessator esse noli et illud 'γνῶθι σεαυτόν' noli putare ad adrogantiam minuendam solum esse dictum verum etiam ut bona nostra norimus ; sed et istas et Erigonam mihi velim mittas. habes ad duas epistulas proximas.

Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. m. Nov. a. 700 (54).MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

Romae et maxime †et Appia ad Martis mira luvies †. Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae ; magna vis aquae usque ad piscinam publicam. viget illud Homeri :

  1. ἤματ' ὀπωρινῷ, ὅτε λαβρότατον χέει ὕδωρ
  2. Ζεύς, ὅτε δή ῤ' ἄνδρεσσι κοτεσσάμενοσ χαλεπήνῃ.
cadit enim in absolutionem Gabini :
  1. οἳ βίῃ εἰν ἀγορῇ σκολιὰσ κρίνωσι θέμιστας,
  2. ἐκ δὲ δίκην ἐλάσωσι, θεῶν ὄπιν οὐκ ἀλέγοντες.

sed haec non curare decrevi. Romam cum venero, quae perspexero scribam ad te et maxime de dictatura, et ad Labienum et ad ligurium litteras dabo. hanc scripsi ante lucem ad lychnuchum ligneolum, qui mihi erat periucundus, quod eum te aiebant, cum esses Sami, curasse faciendum. vale, mi suavissime et optime frater.

Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54).MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM

superiori epistulae quod respondeam nihil est, quae plena stomachi et querelarum est, quo in genere alteram quoque te scribis pridie Labieno dedisse, qui adhuc non venerat. delevit enim mihi omnem molestiam recentior epistula. tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit profectionis tuae. non enim commoda quaedam sequebamur parva ac mediocria. quid enim erat quod discessu nostro emendum putaremus? praesidium firmissimum petebamus ex optimi et potentissimi viri benevolentia ad omnem statum nostrae dignitatis. plura ponuntur in spe quam petimus ; reliqua ad iacturam reserventur. qua re, si crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te offendunt feres et tamen cum voles depones. sed eius rei maturitas nequedum venit et tamen iam adpropinquat.

etiam illud te admoneo ne quid ullis litteris committas, quod si prolatum sit, moleste feramus. multa sunt quae ego nescire malo quam cum aliquo periculo fieri certior. plura ad te vacuo animo scribam cum, ut spero, se Cicero meus belle habebit. tu velim cures ut sciam quibus nos dare oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus, Caesarisne tabellariis ut is ad te protinus mittat, an Labieni. Vbi enim isti sint Nervii et quam longe absint nescio.

de virtute et gravitate Caesaris, quam in summo dolore adhibuisset, magnam ex epistula tua accepi voluptatem. quod me institutum ad illum poema iubes perficere, etsi distentus cum opera tum animo sum multo magis, tamen quoniam ex epistula quam ad te miseram cognovit Caesar me aliquid esse exorsum, revertar ad institutum idque perficiam his supplicationum otiosis diebus, quibus Messalam iam nostrum reliquosque molestia levatos vehementer gaudeo, eumque quod certum consulem cum Domitio numeratis nihil a nostra opinione dissentitis. ego Messalam Caesari praestabo. sed Memmius in adventu Caesaris habet spem ; in quo illum puto errare. hic quidem friget ; Scaurum autem iam pridem Pompeius abiecit.

res prolatae ; ad interregnum comitia adducta. rumor dictatoris iniucundus bonis, mihi etiam magis quae loquuntur. sed tota res et timetur et refrigescit. Pompeius plane se negat velle ; antea mihi ipse non negabat Hirrus auctor fore videtur, o di, quam ineptus, quam se ipse amans sine rivali! Crassum Iunianum, hominem mihi deditum, per me deterruit velit nolit scire difficile est ; Hirro tamen agente nolle se non probabit. aliud hoc tempore de re publica nihil loquebantur ; agebatur quidem certe nihil.

Serrani domestici fili funus perluctuosum fuit a. d. viii K. Decembr. laudavit pater scripto meo.

nunc de Milone Pompeius ei nihil tribuit et omnia Cottae dicitque se perfecturum ut in illum Caesar incumbat. hoc horret Milo, nec iniuria et, si ille dictator factus sit, paene diffidit. intercessorem dictaturae si iuverit manu et praesidio suo, Pompeium metuit inimicum ; si non iuverit, timet ne per vim perferatur. ludos adparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque non postulatos vel quia munus magnificum dederat vel quia facultates non erant vel quia magister vel quia potuerat magistrum se non aedilem putare. omnia fere scripsi. cura, mi carissime frater, ut valeas.

Scr. Romae m. Dec. a. 700 (54).MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM

de Gabinio nihil fuit faciendum istorum quae a te amantissime cogitata sunt. Τότε μοι χάνοι—! feci summa cum gravitate, ut omnes sentiunt, et summa cum lenitate quae feci. illum neque ursi neque levavi, testis vehemens fui, praeterea quievi. exitum iudici foedum et perniciosum levissime tuli; quod quidem bonum mihi nunc denique redundat, ut his malis rei publicae licentiaque audacium, qua ante rumpebar, nunc ne movear quidem. nihil est enim perditius his hominibus, his temporibus.

itaque ex re publica quoniam nihil iam voluptatis capi potest, cur stomacher nescio. Litterae me et studia nostra et otium villaeque delectant maximeque pueri nostri. angit unus Milo. sed velim finem adferat consulatus ; in quo enitar non minus quam sum enisus in nostro tuque istinc, quod facis, adiuvabis. de quo cetera, nisi plane vis eripuerit, recte sunt ; de re familiari timeo.

ὁ δὲ μαίνεται οὐκ ἔτ' ἀνεκτῶς,
qui ludus HS †cccↃ† comparet. cuius in hoc uno inconsiderantiam et ego sustinebo ut potero, et tu ut possis est tuorum nervorum.

de motu temporum venientis anni nihil te intellegere volueram domestici timoris, sed de communi rei publicae statu; in quo etiam si nihil procuro, tamen nihil curare vix possum. quam autem te velim cautum esse in scribendo ex hoc conicito, quod ego ad te ne haec quidem scribo quae palam in re publica turbantur ne cuiusquam animum meae litterae interceptae offendant. qua re domestica cura te levatum volo ; in re publica scio quam sollicitus esse s soleas. video Messalam nostrum consulem, si per interregem, sine iudicio, si per dictatorem, tamen sine periculo. odi nihil habet. Hortensi calor multum valebit Gabini absolutio lex impunitatis putatur. ἐν παρέργῳ de dictatore tamen actum adhuc nihil est. Pompeius abest, Appius to miscet, Hirrus parat, multi intercessores numerantur, populus non curat, principes nolunt, ego quiesco.

de mancipiis quod mihi polliceris, valde te amo et sum equidem, uti scribis, et Romae et in praediis infrequens ; sed cave, amabo, quicquam quod ad meum commodum attineat, nisi maximo tuo commodo et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris.

de epistula Vatini risi ; sed me ab eo ita observari scio ut eius ista odia non sorbeam solum sed etiam concoquam.

quod me hortaris ut absolvam, habeo absolutum suave, mihi quidem uti videtur, ἔποσ ad Caesarem, sed quaero locupletem tabellarium, ne accidat quod Erigonae tuae, quoi soli Caesare imperatore iter ex Gallia tutum non fuit.

quid? si caementum bonum non †haberem, deturbem† aedificium? quod quidem mihi cotidie magis placet in primisque inferior porticus et eius conclavia fiunt recte. de Arcano Caesaris opus est vel me hercule etiam elegantioris alicuius ; imagines enim istae et palaestra et piscina et Nilus multorum Philotimorum est, non Diphilorum. sed et ipsi ea adibimus et mittemus et mandabimus.