Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

A. d. vi Idus Octobr. Salvius Ostiam vesperi navi profectus erat cum iis rebus quas tibi domo mitti volueras. eodem die Gabinium ad populum luculente calefecerat Memmius sic ut Calidio verbum facere pro eo non licuerit. postridie autem eius diei qui erat tum futurus, cum haec scribebam ante lucem, apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura inter Memmium et Ti. Neronem et C. et L. Antonios M. f. putabamus fore ut Memmio daretur, etsi erat Neronis mira contentio. quid quaeris? probe premitur, nisi noster Pompeius dis hominibusque invitis negotium everterit.

cognosce nunc hominis audaciam et aliquid in re publica perdita delectare. Cum Gabinius quacumque veniebat triumphum se postulare dixisset subitoque bonus imperator noctu in urbem hostium plenam invasisset, in senatum se non committebat. interim ipso, decimo die, quo eum oportebat hostium numerum et militum renuntiare, inrepsit summa infrequentia. Cum vellet exire, a consulibus retentus est; introducti publicani. homo undique saucius et, cum a me maxime vulneraretur, non tulit et me trementi voce exsulem appellavit. hic (O di! nihil umquam honorificentius nobis accidit) consurrexit senatus cum clamore ad unum sic ut ad corpus eius accederet ; pari clamore atque impetu publicani. quid quaeris? omnes tamquam si tu esses ita fuerunt. nihil hominum sermone foris clarius. ego tamen me teneo ab accusando, vix me hercule, sed tamen teneo vel quod nolo cum Pompeio pugnare (satis est quod instat de Milone) vel quod iudices nullos habemus. Ἀπότευγμα formido, addo etiam malevolentiam hominum, et timeo ne illi me accusante aliquid accidat, nec despero rem et sine me et non nihil per me confici posse.

de ambitu postulati sunt omnes qui consulatum petunt, a Memmio Domitius, a Q. Acutio, bono et erudito adulescente, Memmius, a Q. Pompeio Messala, a Tnario Scaurus. Magno res in motu est, propterea quod aut hominum aut legum interitus ostenditur. opera datur ut iudicia ne fiant. res videtur spectare ad interregnum. consules comitia habere cupiunt; rei nolunt et maxime Memmius quod Caesaris adventu se sperat futurum consulem, sed mirum in modum iacet. Domitius cum Messala certus esse videbatur; Scaurus refrixerat. Appius sine lege curiata confirmat se Lentulo nostro successurum ; qui quidem mirificus illo die, quod paene praeterii, fuit in Gabinium ; accusavit maiestatis ; nomina data, cum ille verbum nullum. habes forensia. domi recte est; ipsa domus a redemptoribus tractatur non indiligenter.