Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod scribis te audisse in candidatorum consularium coitione me interfuisse, id falsum est. eius modi enim pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messala excluderetur. cui quidem vehementer satis facio rebus omnibus, ut arbitror, etiam Memmio. Domitio ipsi multa iam feci quae voluit quaeque a me petiyit. Scaurum beneficio defensionis valde obligavi. adhuc erat valde incertum et quando comitia et qui consules futuri essent.

Cum hanc iam epistulam complicarem, tabellarii a vobis venerunt a. d. xi K. septimo vicesimo die. O me sollicitum! quantum ego dolui in Caesaris suavissimis litteris! sed quo erant suaviores, eo maiorem dolorem illius ille casus adferebat. sed ad tuas venio litteras. primum tuam remansionem etiam atque etiam probo, praesertim cum, ut scribis, cum Caesare communicaris. Oppium miror quicquam cum Publio ; mihi enim non placuerat.

quod interiore epistula scribis, me Idibus Septembribus Pompeio legatum iri, id ego non audivi scripsique ad Caesarem neque Vibullium Caesaris mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec Oppium. quo consilio? quamquam Oppium ego tenui quod priores partes Vibulli erant ; cum eo enim coram Caesar egerat, ad Oppium scripserat. ego vero nullas δευτέρασ φροντίδασ habere possum in Caesaris rebus. ille mihi secundum te et liberos nostros ita est ut sit paene par. videor id iudicio facere ; iam enim debeo, sed tamen amore sum incensus.

Cum scripsissem haec infima quae sunt mea manu, venit ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret. dedit mihi epistulam legendam tuam, quam paulo ante acceperat, Aristophaneo modo valde me hercule et suavem et gravem ; qua sum admodum delectatus. dedit etiam alteram illam mihi, qua iubes eum mihi esse adfixum tamquam magistro. quam illum epistulae illae delectarunt, quam me! nihil puero illo suavius, nihil nostri amantius. hoc inter cenam Tironi dictavi, ne mirere alia manu esse.

annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et curares de se diligenter et tamen consilio se verissimo iuvares. P. Servilius pater ex litteris, quas sibi a Caesare missas esse dicebat, significat valde te sibi gratum fecisse quod de sua voluntate erga Caesarem humanissime diligentissimeque locutus esses.