Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de interpellatione tantum sumam a vobis temporis ad scribendum quantum dabitis. Vtinam nihil detis, ut potius vestra iniuria quam ignavia mea cessem de re publica nimium te laborare doleo et meliorem civem esse quam Philoctetam, qui accepta iniuria ea spectacula quaerebat quae tibi acerba esse video. amabo te, advola (consolabor te et omnem abstergebo dolorem) et adduc, si me amas, Marium ; sed adproperate. hortus domi est.

Scr. ineunte mense Februanto a. 700 (54).MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

epistulam hanc convicio efflagitarunt codicilli tui. nam res quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat. sed quem ad modum coram cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari.

Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo defenderet. de te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansae restitisse. reliquis diebus si quid erit quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cotidie aliquid. pridie Idus neque tibi neque Pomponio deero.