Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

A. d. iii Idus Febr. senatus consultum est factum de a ambitu in Afrani sententiam, quam ego dixeram cum tu adesses ; sed magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti eorum sententias qui, Afranio cum essent adsensi, addiderunt ut praetores ita crearentur ut dies sexaginta privati essent. eo die Catonem plane repudiarunt. quid multa? tenent omnia idque ita omnis intellegere volunt.

Scr. mense Maio a. 699 (55).MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

tu metuis ne me interpelles? primum, si in isto essem, tu scis quid sit interpellare an te Statius? me hercule mihi docere videris istius generis humanitatem, qua quidem ego nihil utor abs te. tu vero ut me et appelles et interpelles et obloquare et conloquare velim. quid enim mihi suavius? non me hercule quisquam μουσοπάτακτοσ libentius sua recentia poemata legit quam ego te audio quacumque de re, publica, privata, rustica, urbana. sed mea factum est insulsa verecundia ut te proficiscens non tollerem. opposuisti semel ἀναντίλεκτον causam, Ciceronis nostri valetudinem ; conticui.

iterum Cicerones ; quievi. nunc mihi iucunditatis plena epistula hoc adspersit molestiae quod videris ne mihi molestus esses veritus esse atque etiam nunc vereri. litigarem tecum, si fas esset ; sed me hqrcule, istuc si umquam suspicatus ero, nihil dicam aliud nisi verebor ne quando ego tibi, cum sum una, molestus sim. video, te ingemuisse. sic fit, †εἰδ' ἐν αἴᾳ ἔζησασ: numquam enim dicam : ἔα πάσασ†. Marium autem nostrum in lecticam me hercule coniecissem, non illam regis Ptolomaei Asicianam ; memini enim, cum hominem portaret ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui. hunc, ut dico, certe sustulissem ut aliquando subtilitatem veteris urbanitatis et humanissimi sermonis attingerem ; sed hominem infirmum in villam apertam ac ne rudem quidem etiam nunc invitare nolui.