Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

res agebatur multis structoribus. Longilium redemptorem cohortatus sum. fidem mihi faciebat se velle nobis placere. domus erit egregia ; magis enim cerni iam poterat quam quantum ex forma iudicabamus ; itemque nostra celeriter aedificabatur. eo die cenavi apud Crassipedem ; cenatus in hortos ad Pompeium lectica latus sum. Luci eum convenire non potueram quod afuerat; videre autem volebam quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat. hominem conveni et ab eo petivi ut quam primum te nobis redderet. statim dixit. erat autem iturus, ut aiebat, a. d. III id. April. ut aut Labrone aut Pisis conscenderet. tu, mi frater, simul et ille venerit, primam navigationem, dum modo idonea tempestas sit, ne omiseris.