Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

in iudiciis ii sumus qui fuimus ; domus celebratur ita ut cum maxime. unum accidit imprudentia Milonis incommode de Sexto Clodio quem neque hoc tempore neque ab imbecillis accusatoribus mihi placuit accusari. ei tres sententiae deterrimo in consilio defuerunt. itaque hominem populus revocat, et retrahatur necesse est ; non enim ferunt homines et, quia cum apud suos diceret paene damnatus est, vident damnatum. ea ipsa in re Pompei offensio nobis obstitit. senatorum enim urna copiose absolvit, equitum adaequavit, tribuni aerarii condemnarunt. sed hoc incommodum consolantur cotidianae damnationes inimicorum, in quibus me perlibente Sevius adlisus est, ceteri conciduntur. C. Cato contionatus est comitia haberi non siturum si sibi cum populo dies agendi essent exempti. Appius a Caesare nondum redierat.

tuas mirifice litteras exspecto ; atqui adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum. id cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto. mi frater, vale.

Scr. proficiscens in Anagninum a. d. vi Idus Apr. a. 698 (56).MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

dederam ad te litteras antea quibus erat scriptum Tulliam nostram Crassipedi pr. non. April. esse desponsam, ceteraque de re publica privataque perscripseram. postea sunt i5 haec acta : non. Apr. senatus consulto Pompeio pecunia decreta in rem frumentariam ad HS CCCC sed eodem die vehementer actum de agro Campano clamore senatus prope contionali. acriorem causam inopia pecuniae faciebat et annonae caritas. non praetermittam ne illud quidem M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de conlegio eiecerunt praesentem ad pedes unius cuiusque iacentem. exiturus

[*](VI 1-3) a. d. viii Idus Aprilis sponsalia Crassipedi praebui. huic convivio puer optimus, Quintus tuus meusque, quod perleviter commotus fuerat, defuit A. d. vii Idus Aprilis veni ad Quintum eumque vidi plane integrum, multumque is mecum sermonem habuit et perhumanum de dis cordus mulierum nostrarum. quid quaeris? nihil festivius. Pomponia autem etiam de te questa est ; sed haec coram agemus. A puero ut discessi, in aream tuam veni.