Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sic legibus perniciosissimis obsistitur, maxime Catonis, cui tamen egregie imposuit Milo, noster. nam ille vindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico fuerat. hos alere non poterat, itaque vix tenebat. sensit Milo ; dedit cuidam non familiari negotium qui sine suspicione emeret eam familiam a s Catone. quae simul atque abducta est, Racilius, qui unus est hoc tempore tribunus pl., rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit (sic enim placuerat) et tabulam proscripsit se familiam Catonianam venditurum. in eam tabulam magni risus consequebantur. hunc igitur Catonem Lentulus a legibus removit et eos qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo. nam quod de Pompeio Caninius agit sane quam refrixit. neque enim res probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli vituperatur et hercule non est idem nam apud perditissimam illam atque infimam faecem populi propter Milonem suboffendit et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt. Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satis facit quod eum nimis aspere tractat ; quamquam id senatu non invito facit ; quo ego me libentius a curia et ab omni parte rei publicae subtraho.

in iudiciis ii sumus qui fuimus ; domus celebratur ita ut cum maxime. unum accidit imprudentia Milonis incommode de Sexto Clodio quem neque hoc tempore neque ab imbecillis accusatoribus mihi placuit accusari. ei tres sententiae deterrimo in consilio defuerunt. itaque hominem populus revocat, et retrahatur necesse est ; non enim ferunt homines et, quia cum apud suos diceret paene damnatus est, vident damnatum. ea ipsa in re Pompei offensio nobis obstitit. senatorum enim urna copiose absolvit, equitum adaequavit, tribuni aerarii condemnarunt. sed hoc incommodum consolantur cotidianae damnationes inimicorum, in quibus me perlibente Sevius adlisus est, ceteri conciduntur. C. Cato contionatus est comitia haberi non siturum si sibi cum populo dies agendi essent exempti. Appius a Caesare nondum redierat.

tuas mirifice litteras exspecto ; atqui adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum. id cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto. mi frater, vale.