Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

scripsi ad te antea superiora ; nunc cognosce postea quae sint acta. A Kal. Febr. legationes in Idus Febr. reiciebantur. eo die res confecta non est. A. d. iiii Non. Febr. Milo adfuit. ei Pompeius advocatus venit ; dixit Marcellus a me rogatus ; honeste discessimus ; prodicta dies est in viii Idus Febr. interim reiectis legationibus in Idus referebatur de provinciis quaestorum et de ornandis praetoribus ; sed res multis querelis de re publica interponendis nulla transacta est C. Cato legem promulgavit de imperio Lentulo abrogando. vestitum filius mutavit.

A. d. viii Id. Febr. Milo, adfuit. dixit Pompeius sive voluit ; nam, ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit non modo ut acclamatione sed ut convicio et maledictis impediretur. qui ut peroravit (nam in eo sane fortis fuit ; non est deterritus ; dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum auctoritate †peregerat†) sed ut peroravit, surrexit Clodius. ei tantus clamor a nostris (placuerat enim referre gratiam) ut neque mente nec lingua neque ore consisteret. ea res acta est, cum hora sexta vix Pompeius perorasset, usque ad horam viii, cum omnia maledicta, versus denique obscenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur. ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset qui plebem fame necaret. respondebant operae : 'Pompeius.' quis Alexandream ire cuperet respondebant : 'Pompeius.' quem ire vellent respondebant : 'Crassum.' is aderat tum Miloni animo non amico. Hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros consputare coeperunt exarsit dolor. Vrgere illi ut loco nos moverent. factus est a nostris impetus ; fuga operarum ; eiectus de rostris Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba. senatus vocatus in curiam. Pompeius domum. neque ego tamen in senatum, ne aut de tantis rebus tacerem aut in Pompeio defendendo (nam is carpebatur a Bibulo, Curione, Favonio, Servilio filio) animos bonorum virorum offenderem. res in posterum dilata est. Clodius in Quirinalia prodixit diem.

A. d. vii Id. Febr. senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius adesset. Acta res est graviter a Pompeio. eo die nihil perfectum est. A. d. vi Id. Febr. ad Apollinis senatus consultum factum est ea quae facta essent a. d. viii Id. Febr. contra rem publicam esse facta. eo die Cato vehementer est in Pompeium invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit ; de me multa me invito cum mea summa laude dixit ; cum illius in me perfidiam increparet, auditus est magno silentio malevolorum. respondit ei vehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam vitam suam fore quam Africanus fuisset quem C. Carbo interemisset.

itaque magnae mihi res iam moveri videbantur. nam Pompeius haec intellegit nobiscumque communicat, insidias vitae suae fieri, C. Catonem a Crasso sustentari, Clodio pecuniam suppeditari, utrumque et ab eo et a Curione, Bibulo, ceterisque suis obtrectatoribus confirmari; vehementer esse providendum ne opprimatur contionario illo populo a se prope alienato, nobilitate inimica, non aequo senatu, iuventute improba. itaque se comparat, homines ex agris accersit operas autem suas Clodius confirmat ; manus ad Quirinalia paratur. in eo multo sumus superiores ipsius copiis ; sed magna manus ex Piceno et Gallia exspectatur, ut etiam Catonis rogationibus de Milone et Lentulo resistamus.

A. d. iiii Idus Febr. Sestius ab indice Cn. Nerio Pupinia de ambitu est postulatus et eodem die a quodam P. Tullio de vi. is erat aeger. domum, ut debuimus, ad eum statim venimus eique nos totos tradidimus idque fecimus praeter hominum opinionem qui nos ei iure suscensere putabant, at humanissimi gratissimique et ipsi et omnibus videremur, taque faciemus. sed idem Nerius index edidit ad allegatos Cn. Lentulum vatiam et C. Cornelium †ista ei†. eodem die senatus consultum factum est ut sodalitates decuriatique discederent lexque de iis ferretur, ut qui non discessissent ea poena quae est de vi tenerentur.

A. d. iii Idus Febr. dixi pro Bestia de ambitu apud praetorem Cn. Domitium in foro medio maximo conventu incidique in eum locum in dicendo, cum Sestius multis in templo Castoris vulneribus acceptis subsidio Bestiae servatus esset. hic προῳκονομησάμην quiddam εὐκαίρωσ de iis quae in Sestium adparabantur crimina, et eum ornavi veris laudibus magno adsensu omnium. res homini fuit vehementer grata. quae tibi eo scribo, quod me de retinenda Sesti gratia litteris saepe monuisti.

pridie Idus Febr. haec scripsi ante lucem. eo die apud V Pomponium in eius nuptiis eram cenaturus. cetera sunt in rebus nostris huius modi, †ut† tu mihi fere diffidenti praedicabas, plena dignitatis et gratiae ; quae quidem tua, mi frater, prudentia, patientia, virtute, pietate, suavitate etiam tibi mihique sunt restituta. domus tibi ad lacum Pisonis Liciniana conducta est ; sed, ut spero, paucis mensibus post K. Quintilis in tuam commigrabis. tuam in Carinis mundi habitatores Lamiae conduxerunt. A te post illam Olbiensem epistulam nullas litteras accepi. quid agas et ut te oblectes scire cupio maximeque te ipsum videre quam primum. cura, mi frater, ut valeas et, quamquam est hiems, tamen Sardiniam istam esse cogites. xv K. Martias.