Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de rege Alexandrino factum est senatus consultum cum multitudine eum reduci periculosum rei publicae videri. reliqua cum esset in senatu contentio Lentulusne an Pompeius reduceret, obtinere causam Lentulus videbatur (in ea re nos et officio erga Lentulum mirifice et voluntati Pompei praeclare satis fecimus), sed per obtrectatores Lentuli calumnia extracta est. consecuti sunt dies comitiales, per quos senatus haberi non poterat. quid futurum sit latrocinio tribunorum non divino, sed tamen suspicor per vim rogationem Caninium perlaturum. in ea re Pompeius quid velit non dispicio, ; familiares eius quid cupiant omnes vident ; creditores vero regis aperte pecunias suppeditant contra Lentulum. Sine dubio res a Lentulo remota videtur esse cum magno meo dolore, quamquam multa fecit qua re, si fas esset, iure ei suscensere possemus.

tu, si ita expedit, velim quam primum bona et certa tempestate conscendas ad meque venias ; innumerabiles enim res sunt in quibus te cotidie in omni genere desiderem. tui nostrique valent. xiiii K. Februarias.

Scr. Romae prid. Id. Febr. et xv K. Mart. a. 698 (56).MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

scripsi ad te antea superiora ; nunc cognosce postea quae sint acta. A Kal. Febr. legationes in Idus Febr. reiciebantur. eo die res confecta non est. A. d. iiii Non. Febr. Milo adfuit. ei Pompeius advocatus venit ; dixit Marcellus a me rogatus ; honeste discessimus ; prodicta dies est in viii Idus Febr. interim reiectis legationibus in Idus referebatur de provinciis quaestorum et de ornandis praetoribus ; sed res multis querelis de re publica interponendis nulla transacta est C. Cato legem promulgavit de imperio Lentulo abrogando. vestitum filius mutavit.

A. d. viii Id. Febr. Milo, adfuit. dixit Pompeius sive voluit ; nam, ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit non modo ut acclamatione sed ut convicio et maledictis impediretur. qui ut peroravit (nam in eo sane fortis fuit ; non est deterritus ; dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum auctoritate †peregerat†) sed ut peroravit, surrexit Clodius. ei tantus clamor a nostris (placuerat enim referre gratiam) ut neque mente nec lingua neque ore consisteret. ea res acta est, cum hora sexta vix Pompeius perorasset, usque ad horam viii, cum omnia maledicta, versus denique obscenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur. ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset qui plebem fame necaret. respondebant operae : 'Pompeius.' quis Alexandream ire cuperet respondebant : 'Pompeius.' quem ire vellent respondebant : 'Crassum.' is aderat tum Miloni animo non amico. Hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros consputare coeperunt exarsit dolor. Vrgere illi ut loco nos moverent. factus est a nostris impetus ; fuga operarum ; eiectus de rostris Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba. senatus vocatus in curiam. Pompeius domum. neque ego tamen in senatum, ne aut de tantis rebus tacerem aut in Pompeio defendendo (nam is carpebatur a Bibulo, Curione, Favonio, Servilio filio) animos bonorum virorum offenderem. res in posterum dilata est. Clodius in Quirinalia prodixit diem.

A. d. vii Id. Febr. senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius adesset. Acta res est graviter a Pompeio. eo die nihil perfectum est. A. d. vi Id. Febr. ad Apollinis senatus consultum factum est ea quae facta essent a. d. viii Id. Febr. contra rem publicam esse facta. eo die Cato vehementer est in Pompeium invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit ; de me multa me invito cum mea summa laude dixit ; cum illius in me perfidiam increparet, auditus est magno silentio malevolorum. respondit ei vehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam vitam suam fore quam Africanus fuisset quem C. Carbo interemisset.

itaque magnae mihi res iam moveri videbantur. nam Pompeius haec intellegit nobiscumque communicat, insidias vitae suae fieri, C. Catonem a Crasso sustentari, Clodio pecuniam suppeditari, utrumque et ab eo et a Curione, Bibulo, ceterisque suis obtrectatoribus confirmari; vehementer esse providendum ne opprimatur contionario illo populo a se prope alienato, nobilitate inimica, non aequo senatu, iuventute improba. itaque se comparat, homines ex agris accersit operas autem suas Clodius confirmat ; manus ad Quirinalia paratur. in eo multo sumus superiores ipsius copiis ; sed magna manus ex Piceno et Gallia exspectatur, ut etiam Catonis rogationibus de Milone et Lentulo resistamus.