Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

A. d. IIII non. Iunias, quo die Romam veni, accepi tuas litteras datas Placentia, deinde alteras postridie datas †Blandenonne† cum Caesaris litteris refertis omni officio, diligentia, s suavitate. sunt ista quidem magna vel potius maxima ; habent enim vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem ; sed, mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo id iam habeo, te scilicet primum tam inservientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare vult antepono. Litterae vero eius una datae cum tuis, quarum initium est, quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore ac desiderio tui te cum a me abesses is potissimum secum esse laetarer, incredibiliter delectarunt.

qua re facis tu quidem fraterne quod me hortaris, sed me hercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in istum unum conferam. ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint, sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis ; modo mihi date Britanniam quam pingam coloribus tuis, penicillo meo. sed quid ago,? quod mihi tempus Romae praesertim, ut iste me rogat, manenti vacuum ostenditur? sed videro ; fortasse enim, ut fit, vincet tuus amor omnis difficultates.

Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter a etiam gratias mihi agit ; negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui vadimonium concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petivi (nam Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus ; hoc enim est eius cotidianum, se ne tribunum militum quidem facere. etiam in senatu lusit Appium conlegam propterea isse ad Caesarem ut aliquem tribunatum auferret), sed in alterum annum. id et Curtius ita volebat.

tu quem ad modum me censes oportere esse et in re is publica et in nostris inimicitus ita et esse et fore oricula infima scito molliorem. res Romanae se sic habebant: erat non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense sed senescentis magis civitatis quam adquiescentis, sententia autem nostra in senatu eius modi magis ut alii nobis adsentiantur quam nosmet ipsi.

  1. τοιαῦτ' ὁ τλήμων πόλεμοσ ἐξεργάζεται.