Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

duas adhuc a te accepi epistulas ; quarum alteram in ipso, discessu nostro, alteram Arimino datam, pluris quas scribis te dedisse non acceperam. ego me in Cumano et Pompeiano, praeter quam quod sine te, ceterum satis commode oblectabam et eram in isdem locis usque ad K. Iunias futurus. scribebam illa quae dixeram πολιτικά, spissum sane opus et operosum ; sed si ex sententia successerit, bene erit opera posita, sin minus, in illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus, adgrediemur alia, quoniam quiescere non possumus.

tua mandata persequar diligenter et adiungendis hominibus et quibusdam non alienandis ; maximae mihi vero curae erit ut Ciceronem tuum nostrumque videam scilicet cotidie, sed inspiciam quid discat quam saepissime et, nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, cuius rei non nullam consuetudinem nactus sum in hoc horum dierum otio Cicerone nostro minore producendo.

tu, quem ad modum scribis, quod etiam si non scriberes facere te diligentissime tamen sciebam, facies scilicet ut mea mandata digeras, persequare conficias. ego cum Romam venero, nullum praetermittam Caesaris tabellarium cui litteras ad te non dem. his diebus (ignosces) cui darem fuit nemo ante hunc M. Orfium, equitem Romanum, nostrum et per se necessarium et quod est ex municipio Atellano, quod scis esse in fide nostra. itaque eum tibi commendo in maiorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum etiam extra domum ; quem fac ut tua liberalitate tibi obliges. est tribunus militum in exercitu vestro. gratum hominem observantemque cognosces. Trebatium ut valde ames vehementer te rogo.