Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

mi frater, mi frater, mi frater, tune id veritus es ne ego iracundia aliqua adductus pueros ad te sine litteris miserim aut etiam ne te videre noluerim? ego tibi irascerer, tibi ego possem irasci? scilicet, tu enim me adflixisti, tui me inimici tua me invidia ac non ego te misere perdidi. meus ille laudatus consulatus mihi te, liberos, patriam, fortunas, tibi velim ne quid eripuerit praeter unum me. sed certe a te mihi omnia semper honesta et iucunda ceciderunt, a me tibi luctus meae calamitatis, metus tuae, desiderium, maeror, solitudo. , ego te videre noluerim? immo vero me a te videri nolui. non enim vidisses fratrem tuum, non eum quem reliqueras, non eum quem noras, non eum quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne vestigium quidem eius nec simulacrum sed quandam effigiem spirantis mortui. atque utinam me mortuum prius vidisses aut audisses, utinam te non solum vitae sed etiam dignitatis meae superstitem reliquissem!

sed testor omnis deos me hac una voce a morte esse revocatum, quod omnes in mea vita partem aliquam tuae vitae repositam esse dicebant ; qua in re peccavi scelerateque feci. nam si occidissem, mors ipsa meam pietatem amoremque in te facile defenderet ; nunc commisi ut me vivo careres, vivo me aliis indigeres, mea vox in domesticis periculis potissimum occideret quae saepe alienissimis praesidio fuisset. nam quod ad te pueri sine litteris venerunt, quoniam vides non fuisse iracundiam causam, certe pigritia fuit et quaedam infinita vis lacrimarum et dolorum.

haec ipsa me quo fletu putas scripsisse? eodem quo te legere certo scio. an ego possum aut non cogitare aliquando de te aut umquam sine lacrimis cogitare? Cum enim te desidero, fratrem solum desidero,? ego vero suavitate fratrem prope aequalem, obsequio filium, consilio parentem. quid mihi sine te umquam aut tibi sine me iucundum fuit? quid, quod eodem tempore desidero, filiam? qua pietate, qua modestia, quo ingenio! effigiem oris, sermonis, animi mei. quid filium venustissimum mihique dulcissimum? quem ego ferus ac ferreus e complexu dimisi meo, sapientiorem puerum quam vellem ; sentiebat enim miser iam quid ageretur. quid vero tuum filium, imaginem tuam, quem meus Cicero et amabat ut fratrem et iam ut maiorem fratrem verebatur? quid, quod mulierem miserrimam, fidelissimam coniugem, me prosequi non sum passus, ut esset quae reliquias communis calamitatis, communis liberos tueretur?