Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod ad me de Hermia scribis mihi me hercule valde molestum fuit. Litteras ad te parum fraterne scripseram ; quas oratione Diodoti, Luculli liberti, commotus, de pactione statim quod audieram, iracundius scripseram et revocare cupiebam. huic tu epistulae non fraterne scriptae fraterne debes ignoscere.

de Censorino, Antonio, cassus, Scaevola te ab iis diligi , ut scribis, vehementer gaudeo. cetera fuerunt in eadem epistula graviora quam vellem, 'ὀρθὰν τὰν ναῦν,' et 'ἅπαξ θανεῖν.' maiora ista erunt ; meae obiurgationes fuerunt amoris plenissimae † quae sunt non nulla, sed tamen mediocria et parva potius. ego te numquam ulla in re dignum minima reprehensione putassem, cum te sanctissime gereres, nisi inimicos multos haberemus. quae ad te aliqua cum monitione aut obiurgatione scripsi, scripsi propter diligentiam cautionis meae, in qua et maneo et manebo et idem ut facias non desistam rogare.

Attalus Hypaepenus mecum egit ut se ne impedires quo minus quod ad Q. †Publiceni† statuam decretum est erogaretur. quod ego te et rogo et admoneo ne talis viri tamque nostri necessari honorem minui per te aut impediri velis. praeterea Aesopi, nostri tragoedi familiaris, Licinus servus tibi notus aufugit. is Athenis apud Patronem Epicureum pro libero fuit ; inde in Asiam venit. postea Plato quidam Sardianus, Epicureus, qui Athenis solet esse multum et qui tum Athenis fuerat cum Licinius eo venisset, cum eum fugitivum esse postea ex Aesopi litteris cognosset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit, sed in publicam an in pistrinum non satis ex litteris eius intellegere potuimus. tu, quoquo modo est, quoniam Ephesi est, hominem investiges velim summaque diligentia vel tecum deducas. noli spectare quanti homo sit ; parvi enim preti est qui tam nihili sit. sed tanto dolore Aesopus est adfectus propter servi scelus et audaciam ut nihil ei gratius facere possis quam si illum per te reci perarit.

nunc ea cognosce quae maxime exoptas. rem publicam funditus amisimus, adeo ut Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem escendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit. propius nihil est factum quam ut occideretur. ex hoc qui sit status totius rei publicae videre potes.

nostrae tamen causae non videntur homines defuturi ; mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur. equidem cum spe sum maxima tum maiore etiam animo, spe, superiores fore nos, animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam sed tamen se res sic habet.: si diem nobis dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus ; sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum sed etiam alienorum ut vi resistamus. omnes et se et suos amicos, clientis libertos, servos, pecunias denique suas pollicentur. nostra antiqua manus bonorum ardet studio nostri atque amore. si qui antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis coniungunt. Pompeius omnia pollicetur et Caesar ; quibus ego ita credo ut nihil de mea comparatione deminuam. tribuni pl. designati sunt nobis amici ; consules se optime ostendunt ; praetores habemus amicissimos et acerrimos civis, Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum ; bonos etiam alios singularis. qua re magnum fac animum habeas et spem bonam de singulis tamen rebus quae cotidie gerantur faciam te crebro certiorem.