Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

haec quam prudenter tibi scribam nescio, sed illud certe scio, me ab singulari amore ac benevolentia quaecumque scribo tibi scribere, quod te (ita incolumi Caesare moriar!) tanti facio ut paucos aeque ac te caros habeam. de hac re cum aliquid constitueris, velim mihi scribas. nam non mediocriter laboro ut utrique, ut vis, tuam benevolentiam praestare possis quam me hercule te praestaturum confido. fac valeas.

Scr. in itinere circ. Non. Mart.CAESAR OPPIO CORNELIO salutem

gaudeo me hercule vos significare litteris quam valde probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta. consilio vestro utar libenter et hoc libentius quod mea sponte facere constitueram ut quam lenissimum me praeberem et Pompeium darem operam ut reconciliarem. temptemus hoc modo si possimus omnium voluntates reciperare et diuturna

victoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam quem imitaturus non sum. haec nova sit ratio vincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus. id quem ad modum fieri possit non nulla mi in mentem veniunt et multa reperiri possunt. de his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis. N. Magium Pompei praefectum deprehendi.

scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. iam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt. si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est ut res publica in hunc statum perveniret.

Scr. in Formiano prid. Id. Mart. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

cenantibus ii Idus nobis ac noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit. de L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, --- alter multos. de Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. senatores multos esse Romae nos quoque audieramus. ecquid potes dicere cur exierint?

in his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a. d. xi Kal. Aprilis fore. hic ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui dicerem,

Μέντορ, πῶσ τ' ἄρ' ἴω, πῶσ τ' ἂρ
nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in malis, imparatus. sed cura ut valeas. puto enim diem tuum heri fuisse.

Scr. in Formiano xvi K. Apr. a. 705(49).CICERO ATTICO salutem

tris epistulas tuas accepi postridie Idus. erant autem iiii, iii, pridie Idus datae. igitur antiquissimae cuique primum respondebo. adsentio tibi, ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari, †plaboque†, ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim voluntate eius nullam rei publicae partem attingere. quod laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio. quin ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me ipsum facta esse non memini. tanto plus apud me valere benefici gratiam quam iniuriae dolorem volo. faciamus igitur, ut censes, conligamusque nos. σοφιστεύω enim simul ut rus decurro atque in decursu θέσεισ meas commentari non desino. sed sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum. de optimatibus sit sane ita ut vis; sed nosti illud

Διονύσιοσ ἐν.
Titini filius apud Caesarem est. quod autem quasi vereri videris ne mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. qua re fac, ut ostendis, ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere. mihi nihil potest esse gratius. >