Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

extremum est ut tibi argumentum ad scribendum fortasse iam desit. nec enim alia de re nunc ulla scribi potest, et de hac quid iam amplius inveniri potest? sed quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut sentio) et amor quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quantum potes.

in Epirum quod me non invitas, comitem non molestum, subirascor. sed vale. nam ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum. etenim litterae tuae mihi somnum attulerunt

Scr. Romae vi aut v Id. Mart. a. 705 (49).BALBVS ET OPPIVS S. D. M. CICERONI.

nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum virorum consilia ex eventu, non ex voluntate a plerisque probari solent. tamen freti tua humanitate quod verissimum nobis videbitur de eo quod ad nos scripsisti tibi consilium dabimus. quod si non fuerit prudens, at certe ab optima fide et optimo animo proficiscetur. nos si id quod nostro iudicio Caesarem facere oportere existimamus, ut, simul Romam venerit, agat de reconciliatione gratiae suae et Pompei, id eum facturum ex ipso cognovissemus, te hortari non desineremus ut velles iis rebus interesse, quo facilius et maiore cum dignitate per te qui utrique es coniunctus res tota confieret, aut si ex contrario putaremus Caesarem id non facturum et etiam velle cum Pompeio bellum gerere sciremus, numquam tibi suaderemus contra hominem optime de te meritum arma ferres, sicuti te semper oravimus ne contra Caesarem pugnares.