Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tuas nunc epistulas a primo lego. hae me paulum recreant. primae monent et rogant ne me proiciam, proximae gaudere te ostendunt me remansisse. eas cum lego, minus mihi turpis videor, sed tam diu dum lego. deinde emergit rursum dolor et αἰσχροῦ. quam ob rem obsecro te, mi Tite, eripe mihi hunc dolorem aut minue saltem aut consolatione aut consilio aut quacumque re potes. quid tu autem possis? aut quid homo quisquam? vix iam deus.

equidem illud molior quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi Caesar concedat ut absim cum aliquid in senatu contra Gnaeum agatur. sed timeo ne non impetrem. venit ab eo Furnius. ut quidem scias quos sequamur, Q. Titini filium cum Caesare esse nuntiat, sed illum maiores mihi gratias agere quam vellem. quid autem me roget paucis ille quidem verbis sed ἐν δυνάμει, cognosce ex ipsius epistula. me miserum quod tu non valuisti! una fuissemus; consilium certe non defuisset;

σύν τε δύ' ἐρχομένω
—.

sed acta ne agamus, reliqua paremus. me adhuc haec duo fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam uti populari vita, sollicitudine senectutem nostram liberare; deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intellegebam. melioris medius fidius civis et viri putabam quovis supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse verum etiam interesse. videtur vel mori satius fuisse quam esse cum his. ad haec igitur cogita, mi Attice, vel potius excogita. quemvis eventum fortius feram quam hunc dolorem.

Scr. in itinere in m. Mart. a 705 (49).CAESAR IMP. S. D. CICERONI IMP.

cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus videor; ita de me merens. in primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. ad propositum revertar; festinationi meae brevitatique litterarum ignosces. reliqua ex Furnio cognosces.