Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
video ut se huic dent, ut daturi sint. quicquam tu illa putas fuisse de valetudine decreta municipiorum prae his de victoria gratulationibus?
timentinquies. at ipsi tum se timuisse dicunt. sed videamus quid actum sit Brundisi. ex eo fortasse νέα consilia nascentur aliaeque litterae.
nos adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit Balbus putare iam Lentulum consulem tramisisse nec eum a minore Balbo conventum, quod is hoc iam Canusi audisset; inde ad se eum scripsisse; cohortesque sex quae Albae fuissent ad Curium via Minucia transisse; id Caesarem ad se scripsisse et brevi tempore eum ad urbem futurum. ergo utar tuo consilio neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo togam puram quom dare Arpini vellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad Caesarem. sed fortasse in eo ipso offendetur, cur non Romae potius. ac tamen si est conveniendus, hic potissimum. tum reliqua videbimus, id est et quo et qua et quando.
Domitius, ut audio, in Cosano est et quidem, ut aiunt, paratus ad navigandum, si in Hispaniam, non probo, si ad Gnaeum, laudo; quovis potius certe quam ut Curtium videat quem ego patronus aspicere non possum. quid alios? sed, opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus.