Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

in his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et τῶν προὔργου τι delibero. sed vereor ne tibi ἄκαιροσ sim. si enim recte ambulavit is qui hanc epistulam tulit, in ipsum tuum diem incidit.

Scr. im Formiano vi Id. Mart. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili summaeque cum benevolentiae tum etiam prudentiae. eam mihi Philotimus postridie quam a te acceperat reddidit. sunt ista quidem quae disputas difficillima, iter ad superum, navigatio infero, discessus Arpinum ne hunc fugisse, mansio Formiis ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed

miserius nihil quam ea videre quae tamen iam, inquam, videnda erunt. fuit apud me Postumus, scripsi ad te quam gravis. venit ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu! properans Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et stultitiam senatus. haec qui in mea villa non feram, Curtium in curia potero ferre?