Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Caesar nobis litteras perbrevis misit; quarum exemplum subscripsi. brevitate epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re tam breviter scripserit. si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam.

CAESAR OPPIO CORNELIO salutem

A. d. vii Idus Martias Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. misit ad me N. Magium de pace. quae visa sunt respondi. hoc vos statim scire volui. quom in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam.

quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat? namque quod absens facere possum opto. quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mi viderer. nunc exspectatione crucior.

Scr. in Formiano viii K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

miseram ad te viiii K. exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum. ecce tibi eodem die Capua litteras accepi ab Q. Pedio Caesarem ad se pridie Idus Martias hoc exemplo:

Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra habemus. conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris. sed tamen nihil est quod potius faciamus. ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet Brundisi copiarum cogamus aut exitu prohibeamus.