Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quam ob rem a te peto vel potius omnibus te precibus oro et obtestor ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi ut tuo beneficio bonus vir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me et pacis et utriusque

vestrum --- et ad civium concordiam per te quam accommodatissimum conservari. ego cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti qui mihi fuerat fuisses, tamen lectis eius litteris quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, †eandem me salutem a te accepisse† quam ille. in quem si me intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim.

Scr. in Formiano xiii K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

legeram tuas litteras xiii K., cum mihi epistula adfertur a Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri. non medius fidius prae lacrimis possum reliqua nec cogitare nec scribere. misi ad te exemplum. miseros nos! cur non omnes fatum illius una exsecuti sumus? ecce autem a Matio et Trebatio eadem, quibus Menturnis obvii Caesaris tabellarii. torqueor infelix, ut iam illum Mucianum exitum exoptem. at quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam evigilata tuis cogitationibus, qua itineris, qua navigationis, qua congressus sermonisque cum Caesare! omnia cum honesta tum cauta. in Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!

de Dionysio sum admiratus qui apud me honoratior fuit quam apud Scipionem Panaetius; a quo impurissime haec nostra fortuna despecta est. odi hominem et odero; utinam ulcisci possem! sed illum ulciscentur mores sui.

tu, quaeso, nunc vel maxime quid agendum nobis sit cogita. populi Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et vallo saeptum tenet, fuga prohibet; nos

vivimus, et stat urbs ista, praetores ius dicunt, aediles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo! coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum? boni non sequentur, leves inridebunt, rerum novarum cupidi, victores praesertim et armati, vim et manus adferent.

quid censes igitur? ecquidnam est tui consili †ad† finis huius miserrimae vitae? nunc doleo, nunc torqueor, cum quoidam aut sapiens videor quod una non ierim aut felix fuisse. mihi contra. numquam enim illius victoriae socius esse volui, calamitatis mallem fuisse. quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut benevolentiam implorem? actum est; nulla re iam possum iuvari qui ne quod optem quidem iam habeo nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur.

Scr. in Formiano ix K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

οὐκ ἔστ' ἔτυμοσ λόγοσ, ut opinor, ille de ratibus. quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi εὐημερίαν Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius quidem rei melior Dolabella.